Numbers 22:17 Cross References - Vulgate

17 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti

Numbers 22:6

6 veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris

Numbers 22:37

37 dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo

Numbers 23:2-3

2 cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram 3 dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi

Numbers 23:29-30

29 dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes 30 fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras

Numbers 24:11

11 revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito

Deuteronomy 16:9

9 septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris

Esther 5:11

11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset

Esther 7:9

9 dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo

Matthew 4:8-9

8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me

Matthew 14:7

7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo

Matthew 16:26

26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.