Numbers 21:35 Cross References - Vulgate

35 percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius

Deuteronomy 3:3-17

3 tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos usque ad internicionem 4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan 5 cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus absque oppidis innumeris quae non habebant muros 6 et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos 7 iumenta autem et spolia urbium diripuimus 8 tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon 9 quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir 10 omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan 11 solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus 12 terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad 13 reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum 14 Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem 15 Machir quoque dedi Galaad 16 et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Ieboc qui est terminus filiorum Ammon 17 et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem

Deuteronomy 29:7-8

7 et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos 8 et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse

Joshua 12:4-6

4 terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos 5 Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon 6 Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse

Joshua 13:12

12 omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit

Psalms 135:10-12

10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes 11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan 12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo

Psalms 136:17-21

17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius 18 et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius 19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius 20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius 21 et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius

Romans 8:37

37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.