Numbers 20 Cross References - Vulgate

1 veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco 2 cumque indigeret aqua populus coierunt adversum Mosen et Aaron 3 et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino 4 cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur 5 quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum 6 ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos 7 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 8 tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius 9 tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei 10 congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere 11 cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta 12 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis 13 haec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israhel contra Dominum et sanctificatus est in eis 14 misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent haec mandat frater tuus Israhel nosti omnem laborem qui adprehendit nos 15 quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum et habitaverimus ibi multo tempore adflixerintque nos Aegyptii et patres nostros 16 et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Aegypto ecce in urbe Cades quae est in extremis finibus tuis positi 17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos 18 cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi 19 dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus 20 at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti 21 nec voluit adquiescere deprecanti ut concederet transitum per fines suos quam ob rem devertit ab eo Israhel 22 cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terrae Edom 23 ubi locutus est Dominus ad Mosen 24 pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis 25 tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or 26 cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi 27 fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine 28 cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eius illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro 29 omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas

Exodus 2:4

4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei

Exodus 2:7

7 cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum

Exodus 15:20

20 sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris

Numbers 12:1

1 locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam

Numbers 12:10

10 nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra

Numbers 12:15

15 exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria

Numbers 13:21

21 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath

Numbers 20:16

16 et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Aegypto ecce in urbe Cades quae est in extremis finibus tuis positi

Numbers 26:59

59 qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum

Numbers 27:14

14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin

Numbers 33:36

36 inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades

Deuteronomy 1:22-23

22 et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates 23 cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis

Deuteronomy 2:14

14 tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus

Deuteronomy 32:51

51 quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel

Psalms 29:8

8 vox Domini parturire faciens desertum Cades

Micah 6:4

4 quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam

Exodus 15:23-24

23 et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem 24 et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus

Exodus 16:2

2 et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine

Exodus 16:7

7 et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos

Exodus 16:12

12 audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester

Exodus 17:1-4

1 igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo 2 qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum 3 sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti 4 clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me

Numbers 11:1-6

1 interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem 2 cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis 3 vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini 4 vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes 5 recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia 6 anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man

Numbers 16:3

3 cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini

Numbers 16:19

19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini

Numbers 16:42

42 cumque oreretur seditio et tumultus incresceret

Numbers 21:5

5 locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo

1 Corinthians 10:10-11

10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore 11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt

Exodus 16:2-3

2 et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine 3 dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame

Exodus 17:2

2 qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum

Numbers 11:1

1 interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem

Numbers 11:33-34

33 adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis 34 vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat

Numbers 14:1-2

1 igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa 2 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes

Numbers 14:36-37

36 igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala 37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini

Numbers 16:31-35

31 confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum 32 et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia 33 descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis 34 at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat 35 sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum

Numbers 16:49

49 fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core

Job 3:10-11

10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis 11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii

Lamentations 4:9

9 TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae

Exodus 5:21

21 et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos

Exodus 14:11-12

11 et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto 12 nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine

Exodus 16:3

3 dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame

Exodus 17:3

3 sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti

Numbers 11:5

5 recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia

Numbers 16:13-14

13 numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri 14 re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus

Numbers 16:41

41 murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini

Psalms 106:21

21 et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum

Acts 7:35

35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo

Acts 7:39-40

39 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum 40 dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei

Numbers 16:14

14 re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus

Deuteronomy 8:15

15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima

Nehemiah 9:21

21 quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt adtriti

Jeremiah 2:2

2 vade et clama in auribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuae quando secuta me es in deserto in terra quae non seminatur

Jeremiah 2:6

6 et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo

Ezekiel 20:36

36 sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti sic iudicabo vos dicit Dominus Deus

Exodus 16:10

10 cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube

Exodus 17:4

4 clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me

Numbers 12:5

5 descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent

Numbers 14:5

5 quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel

Numbers 14:10

10 cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel

Numbers 16:4

4 quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem

Numbers 16:22

22 qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet

Numbers 16:45

45 recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra

Joshua 7:6

6 Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israhel miseruntque pulverem super capita sua

1 Chronicles 21:16

16 levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram

Psalms 109:3-4

3 locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra 4 pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam

Matthew 26:39

39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu

Genesis 18:14

14 numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium

Exodus 4:2

2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga

Exodus 4:17

17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa

Exodus 4:20

20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua

Exodus 7:20

20 feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem

Exodus 14:16

16 tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per siccum

Exodus 17:5-6

5 ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade 6 en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel

Exodus 17:9

9 dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea

Numbers 20:11

11 cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta

Numbers 21:15

15 scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum

Numbers 21:18

18 puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana

Joshua 6:5

5 cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint

Joshua 6:20

20 igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem

Nehemiah 9:15

15 panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis

Psalms 33:9

9 quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit

Psalms 78:15-16

15 et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio 16 et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae

Psalms 105:41

41 petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos

Psalms 114:8

8 qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum

Isaiah 41:17-18

17 egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos 18 aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum

Isaiah 43:20

20 glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo

Isaiah 48:21

21 non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae

Matthew 21:21

21 respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet

Mark 11:22-24

22 et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei 23 amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei 24 propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis

Luke 11:13

13 si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se

John 4:10-14

10 respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam 11 dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam 12 numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius 13 respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum 14 sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam

John 16:24

24 usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum

Acts 1:14

14 hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius

Acts 2:1-4

1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco 2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes 3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis

Revelation 22:1

1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni

Revelation 22:17

17 et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis

Numbers 17:10

10 dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur

Genesis 40:8

8 qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis

Genesis 41:16

16 respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni

Numbers 11:22-23

22 numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient 23 cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur

Deuteronomy 9:24

24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi

Psalms 106:32-33

32 et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum 33 et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos

Daniel 2:28-30

28 sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt 29 tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt 30 mihi quoque non in sapientia quae est in me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tuae scires

Matthew 5:22

22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis

Luke 9:54-55

54 cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos 55 et conversus increpavit illos

Acts 3:12-16

12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare 13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti 14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis 15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus 16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum

Acts 14:9-15

9 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret 10 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat 11 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos 12 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi 13 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare 14 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes 15 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

Acts 23:3-5

3 tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti 4 et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis 5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices

Romans 15:17-19

17 habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum 18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis 19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi

1 Corinthians 3:7

7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus

Ephesians 4:26

26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram

James 3:2

2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus

Exodus 17:6

6 en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel

Leviticus 10:1

1 arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat

Numbers 20:8

8 tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius

1 Samuel 15:13-14

13 dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini 14 dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio

1 Samuel 15:19

19 quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini

1 Samuel 15:24

24 dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum

1 Kings 13:21-24

21 et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens haec dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus 22 et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum 23 cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae quem reduxerat 24 qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaver

1 Chronicles 13:9-10

9 cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam 10 iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo

1 Chronicles 15:2

2 tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum

1 Chronicles 15:13

13 ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus

Psalms 78:16

16 et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae

Hosea 13:5

5 ego cognovi te in deserto in terra solitudinis

Matthew 28:20

20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

1 Corinthians 10:4

4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus

James 1:20

20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur

Leviticus 10:3

3 dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron

Numbers 11:15

15 sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis

Numbers 11:21-22

21 et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro 22 numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient

Numbers 20:24

24 pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis

Deuteronomy 1:37

37 nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc

Deuteronomy 3:23-27

23 precatusque sum Dominum in tempore illo dicens 24 Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae 25 transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum 26 iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me 27 ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istum

Deuteronomy 32:49-51

49 ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte 50 quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis 51 quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel

Deuteronomy 34:4

4 dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam

Joshua 1:2

2 Moses servus meus mortuus est surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israhel

2 Chronicles 20:20

20 cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis eius et cuncta evenient prospera

Isaiah 7:9

9 et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis

Isaiah 8:13

13 Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester

Ezekiel 20:41

41 in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de populis et congregavero vos de terris in quas dispersi estis et sanctificabor in vobis in oculis nationum

Ezekiel 36:23

23 et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis

Ezekiel 38:10

10 haec dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam

Matthew 17:17

17 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me

Matthew 17:20

20 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis

Luke 1:20

20 et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo

Luke 1:45

45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino

John 1:17

17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est

Romans 4:20

20 in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo

1 Peter 3:15

15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe

Exodus 17:7

7 et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non

Deuteronomy 33:8

8 Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis

Psalms 95:8

8 hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra

Psalms 106:32-48

32 et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum 33 et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos 34 quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis 35 non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis 36 et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum 37 et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum 38 et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus 39 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus 40 et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis 41 iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam 42 et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos 43 et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum 44 multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas 45 et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes 46 et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae 47 et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos 48 salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te

Isaiah 5:16

16 et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia

Ezekiel 38:16

16 et ascendes super populum meum Israhel quasi nubes ut operias terram in novissimis diebus eris et adducam te super terram meam ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum o Gog

Genesis 32:3-4

3 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom 4 praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem

Genesis 36:31-39

31 reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii 32 Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba 33 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra 34 cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum 35 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith 36 cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha 37 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth 38 cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor 39 isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab

Exodus 18:8

8 narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus

Deuteronomy 2:4-25

4 et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos 5 videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir 6 cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis 7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit 8 cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab 9 dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem 10 Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe 11 quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim 12 in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus 13 surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum 14 tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus 15 cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio 16 postquam autem universi ceciderunt pugnatores 17 locutus est Dominus ad me dicens 18 tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar 19 et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem 20 terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim 21 populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis 22 sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens 23 Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis 24 surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium 25 hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur

Deuteronomy 23:7

7 non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius

Joshua 9:9

9 responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiae eius cuncta quae fecit in Aegypto

Judges 11:16-17

16 sed quando de Aegypto conscenderunt ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades 17 misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere contempsit mansit itaque in Cades

Obadiah 1:10-12

10 propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio et peribis in aeternum 11 in die cum stares adversus quando capiebant alieni exercitum eius et extranei ingrediebantur portas eius et super Hierusalem mittebant sortem tu quoque eras quasi unus ex eis 12 et non despicies in die fratris tui in die peregrinationis eius et non laetaberis super filios Iuda in die perditionis eorum et non magnificabis os tuum in die angustiae

Malachi 1:2

2 dilexi vos dicit Dominus et dixistis in quo dilexisti nos nonne frater erat Esau Iacob dicit Dominus et dilexi Iacob

Genesis 15:13

13 dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis

Genesis 46:6

6 et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo

Exodus 1:11-14

11 praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses 12 quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant 13 oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis 14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur

Exodus 1:16

16 praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate

Exodus 1:22

22 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate

Exodus 5:14

14 flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie

Exodus 12:40

40 habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum

Numbers 16:13

13 numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri

Deuteronomy 26:6

6 adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima

Acts 7:15

15 et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri

Acts 7:19

19 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur

Exodus 2:23-24

23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus 24 et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob

Exodus 3:2-9

2 apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur 3 dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus 4 cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum 5 at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est 6 et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum 7 cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus 8 et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei 9 clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur

Exodus 6:5

5 ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei

Exodus 14:10

10 cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum

Exodus 14:19

19 tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum

Exodus 23:20

20 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi

Exodus 33:2

2 et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum

Numbers 21:1

1 quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam

Numbers 21:22-24

22 obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos 23 qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum 24 a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum

Deuteronomy 2:1-4

1 profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore 2 dixitque Dominus ad me 3 sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem 4 et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos

Deuteronomy 2:27

27 transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram

Deuteronomy 2:29

29 sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis

Exodus 12:38

38 sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis

Deuteronomy 2:6

6 cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis

Deuteronomy 2:28

28 alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum

Genesis 27:41

41 oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum

Genesis 32:6

6 reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris

Numbers 20:18

18 cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi

Judges 11:17

17 misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere contempsit mansit itaque in Cades

Judges 11:20

20 qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat

Psalms 120:7

7 cum odientibus pacem ego pacifica loquebar et illi bellantia

Ezekiel 35:5-11

5 eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae 6 propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te 7 et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem 8 et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent 9 in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus 10 eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi 11 propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicavero

Amos 1:11

11 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem

Obadiah 1:10-15

10 propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio et peribis in aeternum 11 in die cum stares adversus quando capiebant alieni exercitum eius et extranei ingrediebantur portas eius et super Hierusalem mittebant sortem tu quoque eras quasi unus ex eis 12 et non despicies in die fratris tui in die peregrinationis eius et non laetaberis super filios Iuda in die perditionis eorum et non magnificabis os tuum in die angustiae 13 neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum neque despicies et tu in malis eius in die vastitatis illius et non emitteris adversum exercitum eius in die vastitatis illius 14 neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint et non concludes reliquos eius in die tribulationis 15 quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes sicut fecisti fiet tibi retributionem tuam convertet in caput tuum

Deuteronomy 2:4-8

4 et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos 5 videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir 6 cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis 7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit 8 cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab

Judges 11:18

18 et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terrae Moab

Judges 11:24

24 nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem

Numbers 13:26

26 venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae

Numbers 20:1

1 veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco

Numbers 20:14

14 misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent haec mandat frater tuus Israhel nosti omnem laborem qui adprehendit nos

Numbers 21:4

4 profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris

Numbers 33:36-38

36 inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades 37 egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom 38 ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis

Numbers 34:7

7 porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum

Ezekiel 47:19

19 plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australis

Ezekiel 48:28

28 et super terminum Gad ad plagam austri in meridiem et erit finis de Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades hereditas contra mare magnum

Numbers 33:37

37 egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom

Genesis 15:15

15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona

Genesis 25:8

8 et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum

Genesis 25:17

17 anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum

Genesis 35:29

29 consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui

Genesis 49:29

29 et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei

Genesis 49:33

33 :

Numbers 4:27

27 iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari

Numbers 20:10-12

10 congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere 11 cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta 12 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis

Numbers 27:13

13 cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron

Numbers 31:2

2 ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum

Deuteronomy 32:50

50 quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis

Judges 2:10

10 omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat cum Israhel

2 Chronicles 34:28

28 iam enim colligam te ad patres tuos et infereris in sepulchrum tuum in pace nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius rettulerunt itaque regi cuncta quae dixerat

Numbers 33:38-39

38 ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis 39 cum esset annorum centum viginti trium

Exodus 29:29-30

29 vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum 30 septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario

Isaiah 22:21-22

21 et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda 22 et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat

Hebrews 7:11

11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici

Hebrews 7:23-24

23 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere 24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium

Numbers 20:26

26 cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi

Numbers 27:16-23

16 provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc 17 et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore 18 dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum 19 qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine 20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel 21 pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo 22 fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi 23 et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus

Numbers 33:38-49

38 ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis 39 cum esset annorum centum viginti trium 40 audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel 41 et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona 42 unde egressi venerunt in Phinon 43 profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth 44 et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum 45 profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad 46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim 47 egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo 48 profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho 49 ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum

Deuteronomy 10:6

6 filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar

Deuteronomy 31:7-8

7 vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni Israhel confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam sorte divides 8 et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas

Deuteronomy 32:49-50

49 ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte 50 quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis

Deuteronomy 34:5

5 mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino

Deuteronomy 34:9

9 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi

1 Chronicles 22:11-12

11 nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te 12 det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui

1 Chronicles 22:17

17 praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut adiuvarent Salomonem filium suum

1 Chronicles 28:5-9

5 sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel 6 dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem 7 et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie 8 nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum 9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum

Acts 20:25-29

25 et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei 26 quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium 27 non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis 28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo 29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi

Hebrews 7:24-25

24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium 25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis

2 Peter 1:15

15 dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis

Genesis 1:10

10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum

Deuteronomy 34:8

8 fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen

2 Chronicles 35:24-25

24 qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum 25 Hieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant et quasi lex obtinuit in Israhel ecce scriptum fertur in Lamentationibus

Acts 8:2

2 curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.