Numbers 1:44 Cross References - Vulgate

44 hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum

Numbers 1:2-16

2 tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini 3 a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron 4 eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis 5 quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur 6 de Symeon Salamihel filius Surisaddai 7 de Iuda Naasson filius Aminadab 8 de Isachar Nathanahel filius Suar 9 de Zabulon Heliab filius Helon 10 filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur 11 de Beniamin Abidan filius Gedeonis 12 de Dan Ahiezer filius Amisaddai 13 de Aser Phegihel filius Ochran 14 de Gad Heliasaph filius Duhel 15 de Nepthali Ahira filius Henan 16 hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel

Numbers 26:64

64 inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.