Numbers 18:32 Cross References - Vulgate

32 et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israhel et moriamini

Leviticus 19:8

8 portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo

Leviticus 22:2

2 loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus

Leviticus 22:15-16

15 nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino 16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos

Numbers 18:22

22 ut non accedant ultra filii Israhel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum

Malachi 1:7

7 offertis super altare meum panem pollutum et dicitis in quo polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta est

1 Corinthians 11:27

27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini

1 Corinthians 11:29

29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.