Numbers 12:7 Cross References - Vulgate

7 at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est

Deuteronomy 18:18

18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi

Joshua 1:1

1 et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei

Psalms 105:26

26 convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius

Matthew 11:9

9 sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam

Matthew 11:11

11 amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo

Acts 3:22-23

22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis 23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe

Acts 7:31

31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini

1 Corinthians 4:2

2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur

1 Timothy 3:15

15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis

Hebrews 3:2-6

2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius 3 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam 4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus 5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant 6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus

1 Peter 2:4-5

4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum 5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.