Matthew 9:5 Cross References - Vulgate

5 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula

Isaiah 35:5-6

5 tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt 6 tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine

Mark 2:9-12

9 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula 10 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico 11 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam 12 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus

Luke 5:23-25

23 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula 24 ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam 25 et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum

John 5:8-14

8 dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula 9 et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die 10 dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum 11 respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula 12 interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula 13 is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco 14 postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat

John 5:17-18

17 Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor 18 propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis

Acts 3:6-11

6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula 7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae 8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum 9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum 10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi 11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes

Acts 3:16

16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum

Acts 4:9-10

9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est 10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus

Acts 9:34

34 et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit

Acts 14:8-11

8 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat 9 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret 10 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat 11 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.