Matthew 6:28 Cross References - Vulgate

28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent

Matthew 6:25

25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum

Matthew 6:31

31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur

Matthew 10:10

10 non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo

Luke 3:11

11 respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat

Luke 12:27

27 considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis

Luke 22:35-36

35 et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil 36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium

Philippians 4:6

6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.