Matthew 19:16 Cross References - Vulgate

16 et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam

Daniel 12:2

2 et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in obprobrium ut videant semper

Matthew 19:17-18

17 qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata 18 dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices

Matthew 19:26

26 aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt

Matthew 19:29

29 et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit

Matthew 25:46

46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam

Mark 10:17-30

17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam 18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus 19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem 20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea 21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas 23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt 24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire 25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei 26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri 27 et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum 28 coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te 29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium 30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam

Luke 10:25-28

25 et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo 26 at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis 27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum 28 dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives

Luke 18:18-30

18 et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo 19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus 20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem 21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea 22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde 24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt 25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei 26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri 27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum 28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te 29 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam

John 3:15

15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam

John 4:14

14 sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam

John 5:39

39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me

John 6:27-29

27 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus 28 dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei 29 respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille

John 6:47

47 amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam ego sum panis vitae

John 6:68

68 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes

John 10:28

28 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea

John 12:25

25 ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam

John 17:2-3

2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam 3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum

Acts 16:30

30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam

Romans 2:7

7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam

Romans 5:21

21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

Romans 6:22-23

22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam 23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

1 Timothy 1:16

16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam

1 Timothy 6:12

12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus

1 Timothy 6:19

19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam

Titus 1:2

2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia

Titus 3:7

7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae

1 John 1:2

2 et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis

1 John 2:25

25 et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam

1 John 5:11-13

11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est 12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet 13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei

1 John 5:20

20 et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna

Jude 1:21

21 ipsos vos in dilectione Dei servate

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.