Matthew 13:16 Cross References - Vulgate

16 vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt

Matthew 5:3-11

3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum 4 beati mites quoniam ipsi possidebunt terram 5 beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur 6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur 7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur 8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt 9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur 10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum 11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me

Matthew 16:17

17 respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est

Luke 2:29-30

29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum

Luke 10:23-24

23 et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis 24 dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt

John 20:29

29 dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt

Acts 26:18

18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me

2 Corinthians 4:6

6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu

Ephesians 1:17-18

17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius 18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.