Mark 1:35 Cross References - Vulgate

35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat

Psalms 5:3

3 quia te deprecor Domine mane audies vocem meam

Psalms 109:4

4 pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam

Matthew 14:23

23 et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi

Mark 6:46-48

46 et cum dimisisset eos abiit in montem orare 47 et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra 48 et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos

Luke 4:42-43

42 facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis 43 quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum

Luke 5:16

16 ipse autem secedebat in deserto et orabat

Luke 6:12

12 factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei

Luke 22:39-46

39 et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli 40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem 41 et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat 42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat 43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat 44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram 45 et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia 46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem

John 4:34

34 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius

John 6:15

15 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus

Ephesians 6:18

18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

Philippians 2:5

5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu

Hebrews 5:7

7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.