Mark 16:20 Cross References - Vulgate

20 illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis

Acts 2:1-28

1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco 2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes 3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis 5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt 6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes 7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt 8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus 9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam 10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani 11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei 12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse 13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti 14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea 15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel 17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt 18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt 19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi 20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus 21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit 22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis 23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis 24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo 25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear 26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe 27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem 28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua

Acts 4:30

30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu

Acts 5:12

12 per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis

Acts 8:4-6

4 igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum 5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum 6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat

Acts 14:3

3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum

Acts 14:8-10

8 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat 9 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret 10 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat

Romans 15:19

19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi

1 Corinthians 2:4-5

4 et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis 5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei

1 Corinthians 3:6-9

6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit 7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus 8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem 9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis

2 Corinthians 6:1

1 adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis

Hebrews 2:4

4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.