Mark 13:12 Cross References - Vulgate

12 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos

Ezekiel 38:21

21 et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait Dominus Deus gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur

Micah 7:4-6

4 qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum 5 nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui 6 quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius

Matthew 10:21

21 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient

Matthew 24:10

10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem

Luke 12:52-53

52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres 53 dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam

Luke 21:16

16 trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.