Luke 9:60 Cross References - Vulgate

60 dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei

Luke 15:32

32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est

John 21:15-17

15 cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos 16 dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos 17 dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas

1 Corinthians 9:16

16 nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero

2 Corinthians 5:16-18

16 itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus 17 si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova 18 omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis

Ephesians 2:1

1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris

Ephesians 2:5

5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati

1 Timothy 5:6

6 nam quae in deliciis est vivens mortua est

2 Timothy 2:3-4

3 labora sicut bonus miles Christi Iesu 4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit

2 Timothy 4:2

2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina

2 Timothy 4:5

5 tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple

Revelation 3:1

1 et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.