Luke 2:10 Cross References - Vulgate

10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo

Genesis 12:3

3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae

Psalms 67:1-2

1 ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua 2 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

Psalms 98:2-3

2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam 3 recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

Isaiah 40:9

9 super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester

Isaiah 41:27

27 primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo

Isaiah 49:6

6 et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae

Isaiah 52:7

7 quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus

Isaiah 52:10

10 paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

Isaiah 61:1

1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem

Daniel 10:11-12

11 et dixit ad me Danihel vir desideriorum intellege verba quae ego loquor ad te et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te cumque dixisset mihi sermonem istum steti tremens 12 et ait ad me noli metuere Danihel quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intellegendum ut te adfligeres in conspectu Dei tui exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos

Daniel 10:19

19 et dixit noli timere vir desideriorum pax tibi confortare et esto robustus cumque loqueretur mecum convalui et dixi loquere domine mi quia confortasti me

Zechariah 9:9

9 exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae

Matthew 14:27

27 statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere

Matthew 28:5

5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis

Matthew 28:18

18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra

Mark 1:15

15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio

Mark 16:15

15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae

Luke 1:13

13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem

Luke 1:19

19 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare

Luke 1:30

30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum

Luke 2:31-32

31 quod parasti ante faciem omnium populorum 32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel

Luke 8:1

1 et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo

Luke 24:47

47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma

Acts 13:32

32 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est

Romans 10:15

15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona

Romans 15:9-12

9 gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo 10 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius 11 et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi 12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt

Ephesians 3:8

8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

Colossians 1:23

23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

Revelation 1:17-18

17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus 18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.