Luke 24:34 Cross References - Vulgate

34 dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni

Mark 16:7

7 sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis

Luke 22:54-62

54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe 55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum 56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat 57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum 58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum 59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est 60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus 61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis 62 et egressus foras Petrus flevit amare

1 Corinthians 15:5

5 et quia visus est Cephae et post haec undecim

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.