Luke 22:16 Cross References - Vulgate

16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei

Luke 12:37

37 beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis

Luke 14:15

15 haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei

Luke 22:30

30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel

John 6:27

27 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus

John 6:50-58

50 ego sum panis vivus qui de caelo descendi 51 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita 52 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum 53 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis 54 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die 55 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus 56 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo 57 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me 58 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum

Acts 10:41

41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis

1 Corinthians 5:7-8

7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus 8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis

Hebrews 10:1-10

1 umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere 2 alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati 3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit 4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata 5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi 6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit 7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam 8 superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur 9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat 10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel

Revelation 19:9

9 et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.