Luke 1:52 Cross References - Vulgate

52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles

1 Samuel 2:4

4 arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore

1 Samuel 2:6-8

6 Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit 7 Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat 8 suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem

Job 5:11-13

11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate 12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant 13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat

Job 34:24-28

24 conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis 25 novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur 26 quasi impios percussit eos in loco videntium 27 qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt 28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum

Psalms 107:40-41

40 inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris 41 et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia

Psalms 113:6-8

6 humilia respicit in caelo et in terra 7 suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem 8 ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui

Ecclesiastes 4:14

14 quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur

Ezekiel 17:24

24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci

Amos 9:11

11 in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reaedificabo aperturas murorum eius et ea quae corruerant instaurabo et reaedificabo eum sicut diebus antiquis

Mark 6:3

3 nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo

Luke 18:14

14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

James 1:9-10

9 glorietur autem frater humilis in exaltatione sua 10 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit

James 4:10

10 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.