Luke 1:35 Cross References - Vulgate

35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei

Job 14:4

4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es

Job 15:16

16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem

Job 25:4

4 numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere

Psalms 2:7

7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te

Psalms 51:5

5 ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea

Matthew 1:18

18 Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto

Matthew 1:20

20 haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est

Matthew 4:3

3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant

Matthew 14:33

33 qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es

Matthew 26:63-64

63 Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei 64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli

Matthew 27:54

54 centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste

Mark 1:1

1 initium evangelii Iesu Christi Filii Dei

Mark 1:24

24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei

Luke 1:27

27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria

Luke 1:31-32

31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum 32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius

John 1:34

34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei

John 1:49

49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel

John 20:31

31 haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius

Acts 8:36

36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari

Romans 1:4

4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri

Galatians 2:20

20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me

Ephesians 2:3

3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri

Hebrews 4:15

15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato

Hebrews 7:26-28

26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus 27 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo 28 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.