Luke 17:26 Cross References - Vulgate

26 et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis

Genesis 6:5

5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore

Genesis 6:7

7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos

Genesis 7:7-23

7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii 8 de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram 9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe 10 cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram 11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt 12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus 13 in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam 14 ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres 15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae 16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris 17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra 18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas 19 et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo 20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat 21 consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines 22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt 23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca

Job 22:15-18

15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui 16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum 17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum 18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me

Matthew 24:37-39

37 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis 38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe 39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis

Luke 17:22

22 et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis

Luke 17:24

24 nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua

Luke 18:8

8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra

Hebrews 11:7

7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus

1 Peter 3:19-20

19 in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit 20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam

2 Peter 2:5

5 et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens

2 Peter 3:6

6 per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.