Leviticus 9:21 Cross References - Vulgate

21 pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses

Exodus 29:24

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino

Exodus 29:26-28

26 sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam 27 sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti 28 quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino

Leviticus 7:24

24 adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios

Leviticus 7:26

26 sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus

Leviticus 7:30-34

30 tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti 31 qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius 32 armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis 33 qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua 34 pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel

Isaiah 49:3

3 et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te gloriabor

Luke 2:13

13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium

1 Peter 4:11

11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.