Leviticus 8:8 Cross References - Vulgate

8 quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas

Exodus 28:15-30

15 rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 16 quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine 17 ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus 18 in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis 19 in tertio ligyrius achates et amethistus 20 in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos 21 habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus 22 facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo 23 et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate 24 catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius 25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit 26 facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt 27 nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali 28 et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari 29 portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum 30 pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper

Exodus 39:8-21

8 fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 9 quadrangulum duplex mensurae palmi 10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus 11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis 12 in tertio ligyrius achates amethistus 13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos 14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum 15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo 16 et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis 17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant 18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur 19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi 20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam 21 et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem

Ezra 2:63

63 et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus

Song of Songs 8:6

6 pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum

Isaiah 59:17

17 indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli

Ephesians 6:14

14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae

1 Thessalonians 5:8

8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.