Leviticus 8:29 Cross References - Vulgate

29 tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus

Exodus 29:26-27

26 sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam 27 sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti

Leviticus 7:30-34

30 tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti 31 qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius 32 armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis 33 qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua 34 pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel

Isaiah 66:20

20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini

1 Corinthians 10:31

31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite

1 Peter 4:11

11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.