Leviticus 24:7 Cross References - Vulgate

7 et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini

Genesis 9:16

16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram

Exodus 12:14

14 habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno

Exodus 13:9

9 et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto

Exodus 17:14

14 dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo

Leviticus 2:2

2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino

John 6:35

35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

John 6:51

51 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita

Acts 10:4

4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei

Acts 10:31

31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei

1 Corinthians 11:23-25

23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem 24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem 25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem

Ephesians 1:6

6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto

Hebrews 7:25

25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis

Revelation 8:3-4

3 et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum 4 et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.