Leviticus 16:3 Cross References - Vulgate

3 nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum

Leviticus 1:3

3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum

Leviticus 1:10

10 quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret

Leviticus 4:3

3 si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino

Leviticus 8:14

14 obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas

Leviticus 8:18

18 obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas

Leviticus 9:3

3 et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum

Numbers 29:7-11

7 decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea 8 offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem 10 decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni 11 et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum

Hebrews 9:7

7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia

Hebrews 9:12

12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa

Hebrews 9:24-25

24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis 25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.