Leviticus 11:3 Cross References - Vulgate

3 omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis

Deuteronomy 6:6-7

6 eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo 7 et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens

Deuteronomy 16:3-8

3 non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae 4 non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane 5 non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi 6 sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Aegypto 7 et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua 8 sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus

Psalms 1:1-2

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte

Proverbs 2:1-2

1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te 2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam

Proverbs 2:10

10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit

Proverbs 9:6

6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae

Acts 17:11

11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent

2 Corinthians 6:17

17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis

1 Timothy 4:15

15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.