Judges 20:34 Cross References - Vulgate

34 et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem milia virorum de universo Israhel habitatores urbis ad certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus

Joshua 8:14

14 quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiae

Job 21:13

13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt

Proverbs 4:19

19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant

Proverbs 29:6

6 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit

Ecclesiastes 8:11-12

11 etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala 12 attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius

Ecclesiastes 9:12

12 nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit

Isaiah 3:10-11

10 dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet 11 vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei

Isaiah 47:11

11 veniet super te malum et nescies ortum eius et inruet super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria quam nescies

Matthew 24:44

44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est

Luke 21:34

34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa

1 Thessalonians 5:3

3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.