Joshua 5 Cross References - Vulgate

1 postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel 2 eo tempore ait Dominus ad Iosue fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios Israhel 3 fecit quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israhel in colle Praeputiorum 4 haec autem causa est secundae circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus 5 qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in deserto 6 per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem 7 horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Iosue quia sicut nati fuerant in praeputio erant nec eos in via aliquis circumciderat 8 postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur 9 dixitque Dominus ad Iosue hodie abstuli obprobrium Aegypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem 10 manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho 11 et comederunt de frugibus terrae die altero azymos panes et pulentam eiusdem anni 12 defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae nec usi sunt ultra illo cibo filii Israhel sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan 13 cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum 14 qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum 15 solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum

Genesis 10:15-19

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum 16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum 17 Eveum et Araceum Sineum 18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum 19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa

Genesis 12:6

6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra

Genesis 15:18-21

18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten 19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos 20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque 21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos

Genesis 17:3

3 cecidit Abram pronus in faciem

Genesis 17:10-14

10 hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum 11 et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos 12 infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra 13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum 14 masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit

Genesis 17:17

17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet

Genesis 17:23-27

23 tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus 24 nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui 25 et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae 26 eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius 27 et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt

Genesis 18:2

2 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra

Genesis 32:24-30

24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane 25 qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit 26 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi 27 ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob 28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis 29 interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco 30 vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea

Genesis 33:1

1 levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum

Genesis 33:5

5 levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo

Genesis 34:14

14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos

Genesis 34:25

25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis

Genesis 48:22

22 do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo

Exodus 3:5

5 at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est

Exodus 3:8

8 et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei

Exodus 3:17

17 et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad terram fluentem lacte et melle

Exodus 4:10

10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum

Exodus 4:13

13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es

Exodus 4:25

25 tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es

Exodus 12:6

6 et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam

Exodus 12:18-20

18 primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam 19 septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae 20 omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma

Exodus 13:6-7

6 septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini 7 azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis

Exodus 15:14-15

14 adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim 15 tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan

Exodus 16:35

35 filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan

Exodus 23:20-22

20 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi 21 observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo 22 quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te 23 praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo

Exodus 23:28

28 emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas

Leviticus 9:24

24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas

Leviticus 23:6

6 et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis

Leviticus 23:14

14 panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris

Leviticus 24:14

14 dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus

Numbers 9:1-5

1 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens 2 faciant filii Israhel phase in tempore suo 3 quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius 4 praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase 5 qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel

Numbers 13:29

29 Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis

Numbers 14:22

22 attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae 23 non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam

Numbers 14:29-35

29 in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me 30 non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun 31 parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit

Numbers 14:31

31 parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit 32 vestra cadavera iacebunt in solitudine 33 filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto 34 iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam 35 quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur

Numbers 16:22

22 qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet

Numbers 16:45

45 recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra

Numbers 22:23

23 cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere

Numbers 22:31

31 protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram

Numbers 26:64-65

64 inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai 65 praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun

Deuteronomy 1:3

3 quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis

Deuteronomy 1:39

39 parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam

Deuteronomy 2:7

7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit

Deuteronomy 2:14

14 tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus

Deuteronomy 2:16

16 postquam autem universi ceciderunt pugnatores

Deuteronomy 6:10-11

10 cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti 11 domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti

Deuteronomy 8:4

4 vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est

Deuteronomy 10:16

16 circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius

Deuteronomy 12:8-9

8 non facietis ibi quae nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur 9 neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis

Deuteronomy 30:6

6 circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere

Joshua 2:9-11

9 novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae 10 audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis 11 et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum

Joshua 4:19

19 populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho

Joshua 6:2

2 dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem eius omnesque fortes viros

Joshua 12:9-24

9 rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus 10 rex Hierusalem unus rex Hebron unus 11 rex Hierimoth unus rex Lachis unus 12 rex Eglon unus rex Gazer unus 13 rex Dabir unus rex Gader unus 14 rex Herma unus rex Hered unus 15 rex Lebna unus rex Odollam unus 16 rex Maceda unus rex Bethel unus 17 rex Thaffua unus rex Afer unus 18 rex Afec unus rex Saron unus 19 rex Madon unus rex Asor unus 20 rex Someron unus rex Acsaph unus 21 rex Thenach unus rex Mageddo unus 22 rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unus 23 rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus 24 rex Thersa unus omnes reges triginta et unus

Joshua 17:12

12 nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates sed coepit Chananeus habitare in terra ista

Joshua 17:18

18 sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum

Joshua 24:14

14 nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto ac servite Domino 15 sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino

Judges 1:1

1 post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli

Judges 3:3

3 quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath

Judges 4:2

2 et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem habitabat in Aroseth gentium

Judges 11:23

23 Dominus ergo Deus Israhel subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israhel et tu nunc vis possidere terram eius

Judges 13:8-9

8 oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est 9 exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non erat cum ea quae cum vidisset angelum

Judges 13:11

11 qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum

Judges 13:22

22 et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum

1 Samuel 3:9-10

9 et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo 10 et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus

1 Samuel 14:6

6 dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis

1 Samuel 17:26

26 et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israhel quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis

1 Samuel 17:36

36 nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis

1 Samuel 25:37

37 diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis

2 Samuel 21:2

2 vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii quippe Israhel iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israhel et Iuda

1 Kings 10:5

5 et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quae offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum

1 Chronicles 12:17-18

17 egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet 18 spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae

1 Chronicles 21:16-17

16 levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram 17 dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur

1 Chronicles 21:27

27 praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam

1 Chronicles 21:30

30 et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini

Ezra 9:1

1 postquam autem haec conpleta sunt accesserunt ad me principes dicentes non est separatus populus Israhel et sacerdotes et Levitae a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Iebusei et Ammanitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorreorum

Nehemiah 9:20-21

20 et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti 21 quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt adtriti

Psalms 48:4-6

4 quia ecce reges congregati sunt venerunt simul 5 ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt 6 horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis

Psalms 95:10-11

10 quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est 11 et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam

Psalms 110:1

1 David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

Psalms 119:39

39 averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona

Psalms 135:11

11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan

Proverbs 13:22

22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris

Isaiah 6:8

8 et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me

Isaiah 13:6-8

6 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet 7 propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet 8 et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum

Isaiah 55:4

4 ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentibus

Isaiah 65:13-14

13 propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis 14 ecce servi mei laetabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis

Jeremiah 2:2

2 vade et clama in auribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuae quando secuta me es in deserto in terra quae non seminatur

Jeremiah 9:25

25 ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet praeputium

Ezekiel 12:3

3 tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est

Ezekiel 12:6-16

6 in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israhel 7 feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum 8 et factus est sermo Domini ad me mane dicens 9 fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus exasperans quid tu facis 10 dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorum 11 dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt 12 et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terram 13 et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morietur 14 et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos 15 et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris 16 et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus

Ezekiel 16:3

3 et dices haec dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea

Ezekiel 20:6

6 in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Aegypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle quae est egregia inter omnes terras 7 et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et in idolis Aegypti nolite pollui ego Dominus Deus vester 8 et inritaverunt me nolueruntque audire unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit nec idola Aegypti reliquerunt et dixi ut effunderem indignationem meam super eos et implerem iram meam in eis in medio terrae Aegypti

Ezekiel 20:15

15 ego igitur levavi manum meam super eos in deserto ne inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle praecipuam terrarum omnium

Ezekiel 21:7

7 cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus

Ezekiel 23:3

3 et fornicatae sunt in Aegypto in adulescentia sua fornicatae sunt ibi subacta sunt ubera earum et fractae sunt mammae pubertatis earum

Ezekiel 23:8

8 insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius et illi confregerant ubera pubertatis eius et effuderant fornicationem suam super eam

Daniel 5:6

6 tunc regis facies commutata est et cogitationes eius conturbabant eum et conpages renum eius solvebantur et genua eius ad se invicem conlidebantur

Daniel 8:3

3 et levavi oculos meos et vidi et ecce aries unus stabat ante paludem habens cornua excelsa et unum excelsius altero atque succrescens postea

Daniel 10:5

5 et levavi oculos meos et vidi et ecce vir unus vestitus lineis et renes eius accincti auro obrizo

Daniel 10:13

13 princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michahel unus de principibus primis venit in adiutorium meum et ego remansi ibi iuxta regem Persarum

Daniel 10:21

21 verumtamen adnuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis et nemo est adiutor meus in omnibus his nisi Michahel princeps vester

Daniel 12:1

1 in tempore autem illo consurget Michahel princeps magnus qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro

Hosea 6:6-7

6 quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta 7 ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me

Hosea 12:3-5

3 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo 4 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum 5 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius

Joel 3:18

18 et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum

Amos 2:9

9 ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter

Zephaniah 2:4-6

4 quia Gaza destructa erit et Ascalon in desertum Azotum in meridie eicient et Accaron eradicabitur 5 vae qui habitatis funiculum maris gens perditorum verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te ita ut non sit inhabitator 6 et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum

Zechariah 1:8

8 vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi

Matthew 8:2

2 et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare

Matthew 12:7

7 si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes

Matthew 16:24

24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

Matthew 22:44

44 dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

Luke 1:43

43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me

Luke 5:12

12 et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare

Luke 20:42

42 et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis

John 4:38

38 ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis

John 20:28

28 respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus

Acts 1:10

10 cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis

Acts 7:32-33

32 ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare 33 dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est

Acts 9:6

6 :

Acts 10:25-26

25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit 26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum

Romans 2:26

26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur

Romans 2:29

29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est

Romans 4:11

11 et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam

1 Corinthians 7:19

19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei

1 Corinthians 10:5

5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto

Galatians 5:6

6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur

Galatians 6:15

15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura

Ephesians 2:11-12

11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta 12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo

Philippians 3:8

8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam

Colossians 2:11

11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi

Hebrews 2:10

10 decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare

Hebrews 3:11

11 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam

Hebrews 3:17-19

17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto 18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt 19 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem

2 Peter 1:18

18 et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto

Revelation 1:13

13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream

Revelation 7:16-17

16 non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol neque ullus aestus 17 quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum

Revelation 12:7

7 et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius

Revelation 18:10

10 longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit iudicium tuum

Revelation 19:10-14

10 et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae 11 et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat 12 oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse 13 et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum Dei 14 et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum

Revelation 22:8-9

8 et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat 9 et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.