Joshua 2:18 Cross References - Vulgate

18 si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam

Genesis 7:1

1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac

Genesis 12:2

2 faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus

Genesis 19:12-17

12 dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac 13 delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos 14 egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui 15 cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis 16 dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi 17 et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas

Leviticus 14:4

4 praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum

Numbers 4:8

8 extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes

Numbers 19:6

6 lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat

Joshua 2:12-13

12 nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum 13 et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morte

Joshua 2:21

21 et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra

Joshua 6:23

23 ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israhel manere fecerunt

Esther 8:6

6 quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei

Luke 19:9

9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae

Acts 10:27

27 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant

Acts 10:33

33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino

Acts 11:14

14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua

2 Timothy 1:16

16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit

Hebrews 9:19

19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.