Joshua 24:4 Cross References - Vulgate

4 et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum

Genesis 25:24-26

24 iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt 25 qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob 26 sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli

Genesis 32:3

3 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom

Genesis 36:8

8 habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom

Genesis 46:1-7

1 profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac 2 audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum 3 ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi 4 ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos 5 surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem 6 et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo 7 filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies

Deuteronomy 2:5

5 videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir

Psalms 105:23

23 ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret

Acts 7:15

15 et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.