Joshua 24:27 Cross References - Vulgate

27 et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro

Genesis 31:44-52

44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te 45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum 46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum 47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae 48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis 49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis 50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit 51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te 52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans

Deuteronomy 4:26

26 testes invoco hodie caelum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus

Deuteronomy 30:19

19 testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum

Deuteronomy 31:19

19 nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israhel

Deuteronomy 31:21

21 postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum

Deuteronomy 31:26

26 tollite librum istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio

Deuteronomy 32:1

1 audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei

Joshua 22:27-28

27 sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino 28 quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum

Joshua 22:34

34 vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus

1 Samuel 7:12

12 tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus

Job 31:23

23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui

Proverbs 30:9

9 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei

Isaiah 1:2

2 audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me

Habakkuk 2:11

11 quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit

Matthew 10:33

33 qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis

Luke 19:40

40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt

2 Timothy 2:12-13

12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos 13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest

Titus 1:16

16 confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi

Revelation 3:8

8 scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.