Joshua 21:1 Cross References - Vulgate

1 accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel

Exodus 6:14

14 isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi

Exodus 6:25

25 at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas

Numbers 34:17-29

17 haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun 18 et singuli principes de tribubus singulis 19 quorum ista sunt vocabula de tribu Iuda Chaleb filius Iepphonne 20 de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud 21 de tribu Beniamin Helidad filius Chaselon 22 de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli 23 filiorum Ioseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod 24 de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan 25 de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach 26 de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan 27 de tribu Aser Ahiud filius Salomi 28 de tribu Nepthali Phedahel filius Ameiud 29 hii sunt quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israhel terram Chanaan

Joshua 14:1

1 hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum per tribus Israhel

Joshua 17:4

4 veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes Dominus praecepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum

Joshua 19:51

51 hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.