John 8:32 Cross References - Vulgate

32 et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos

Psalms 25:5

5 deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die

Psalms 25:8-9

8 bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via 9 deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam

Psalms 119:45

45 et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi

Proverbs 1:23

23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea

Proverbs 1:29

29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint

Proverbs 2:1-7

1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te 2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam 3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies 6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia 7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter

Proverbs 4:18

18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem

Song of Songs 1:7-8

7 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum 8 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum

Isaiah 2:3

3 et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem

Isaiah 30:21

21 et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram

Isaiah 35:8

8 et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam

Isaiah 54:13

13 universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis

Isaiah 61:1

1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem

Jeremiah 6:16

16 haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus

Jeremiah 31:33-34

33 sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israhel post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum 34 et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius

Hosea 6:3

3 vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae

Malachi 4:2

2 et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento

Matthew 11:29

29 tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris

Matthew 13:11-12

11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum 12 qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo

John 6:45

45 est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me

John 7:17

17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar

John 8:36

36 si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis

John 14:6

6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me

John 16:13

13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis

John 17:17

17 sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est

Romans 6:14-18

14 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia 15 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit 16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam 17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis 18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae

Romans 6:22

22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam

Romans 8:2

2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis

Romans 8:15

15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater

2 Corinthians 3:17-18

17 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas 18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu

Galatians 5:1

1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri

Galatians 5:13

13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem

2 Timothy 2:25-26

25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem 26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

2 Timothy 3:7

7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes

James 1:25

25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit

James 2:12

12 sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari

1 Peter 2:16

16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.