John 7:37 Cross References - Vulgate

37 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat

Leviticus 23:36

36 et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo

Leviticus 23:39

39 a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies

Numbers 29:35

35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis

1 Kings 8:65-66

65 fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus 66 et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo et Israhel populo suo

Nehemiah 8:18

18 legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum iuxta ritum

Psalms 36:8-9

8 inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos 9 quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen

Psalms 42:2

2 sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam

Psalms 63:1

1 in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam

Psalms 143:6

6 recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar

Proverbs 1:20

20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam

Proverbs 8:1

1 numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam

Proverbs 8:3

3 iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens

Proverbs 9:3

3 misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis

Song of Songs 5:1

1 veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi

Isaiah 12:3

3 haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris

Isaiah 40:2

2 loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis

Isaiah 40:6

6 vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri

Isaiah 41:17-18

17 egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos 18 aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum

Isaiah 44:3

3 effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam

Isaiah 55:1

1 o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac

Isaiah 55:3

3 inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles

Isaiah 58:1

1 clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum

Jeremiah 2:2

2 vade et clama in auribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuae quando secuta me es in deserto in terra quae non seminatur

Jeremiah 16:19

19 Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non profuit

Amos 8:11-13

11 ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram non famem panis neque sitim aquae sed audiendi verbum Domini 12 et commovebuntur a mari usque ad mare et ab aquilone usque ad orientem circumibunt quaerentes verbum Domini et non invenient 13 in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti

Micah 6:9

9 vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud

Zechariah 9:15

15 Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris

Matthew 3:3

3 hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius

Matthew 11:28

28 venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos

John 1:23

23 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta

John 4:10

10 respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam

John 4:14

14 sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam

John 5:40

40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis

John 6:35

35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

John 6:37

37 omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras

John 6:55

55 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus

John 7:28

28 clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis

John 14:6

6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me

1 Corinthians 10:4

4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus

1 Corinthians 10:21

21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum

1 Corinthians 11:25

25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem

1 Corinthians 12:13

13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus

Ephesians 5:18

18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu

Revelation 21:6

6 et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis

Revelation 22:1

1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni

Revelation 22:17

17 et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.