John 7:21 Cross References - Vulgate

21 respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini

John 5:2-11

2 est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens 3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum 4 :5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua 6 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri 7 respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit 8 dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula 9 et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die 10 dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum 11 respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula

John 7:23

23 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.