John 7:2 Cross References - Vulgate

2 erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia

Exodus 23:16-17

16 et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro 17 ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo

Leviticus 23:34-43

34 loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino 35 dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis 36 et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo 37 hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei 38 exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino 39 a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies 40 sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro 41 celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis 42 et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis 43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester

Numbers 29:12-38

12 quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus 13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos 14 et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus 15 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim 16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 17 in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 18 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 20 die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius 23 die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 24 sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 26 die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 29 die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 30 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 32 die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim 33 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine 35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis 36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem 37 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis 38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

Deuteronomy 16:13-16

13 sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas 14 et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt 15 septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia 16 tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus

1 Kings 8:2

2 convenitque ad regem Salomonem universus Israhel in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus

1 Kings 8:65

65 fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus

2 Chronicles 7:9-10

9 fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem 10 igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo

Ezra 3:4

4 feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo

Nehemiah 8:14-18

14 et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo 15 et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est 16 et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim 17 fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque ad diem illum et fuit laetitia magna nimis 18 legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum iuxta ritum

Zechariah 14:16-19

16 et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum 17 et erit qui non ascenderit de familiis terrae ad Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super eos imber 18 quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum 19 hoc erit peccatum Aegypti et hoc peccatum omnium gentium quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.