John 5:36 Cross References - Vulgate

36 ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit

Matthew 11:4

4 et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis

John 2:23

23 cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat

John 3:2

2 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo

John 3:17

17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum

John 4:34

34 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius

John 5:32

32 alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me

John 9:30-33

30 respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit 32 a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati 33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam

John 10:25

25 respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me

John 10:37-38

37 si non facio opera Patris mei nolite credere mihi 38 si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre

John 11:37

37 quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur

John 14:10-11

10 non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera 11 non creditis quia ego in Patre et Pater in me est

John 15:24

24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum

John 17:4

4 ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam

Acts 2:22

22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis

1 John 5:9

9 si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo

1 John 5:11-12

11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est 12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.