John 15:12 Cross References - Vulgate

12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos

John 13:34

34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem

Romans 12:10

10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes

Ephesians 5:2

2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis

1 Thessalonians 3:12

12 vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis

1 Thessalonians 4:9

9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem

2 Thessalonians 1:3

3 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem

1 Peter 1:22

22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius

1 Peter 3:8

8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles

1 Peter 4:8

8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum

1 John 2:7-10

7 carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis 8 iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet 9 qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc 10 qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est

1 John 3:11-18

11 quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum 12 non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta 13 nolite mirari fratres si odit vos mundus 14 nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte 15 omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem 16 in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere 17 qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo 18 filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate

1 John 3:23

23 et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis

1 John 4:21

21 et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.