John 14:30 Cross References - Vulgate

30 iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam

Luke 1:35

35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei

Luke 22:53

53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum

Luke 24:44-49

44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me 45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas 46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma 48 vos autem estis testes horum 49 et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto

John 12:31

31 nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras

John 16:11-12

11 de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est 12 adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo

Acts 1:3

3 quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei

2 Corinthians 4:4

4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei

2 Corinthians 5:21

21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

Ephesians 2:2

2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae

Ephesians 6:12

12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus

Colossians 1:13

13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae

Hebrews 4:15

15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato

Hebrews 7:26

26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus

1 Peter 1:19

19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi

1 Peter 2:22

22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius

1 John 3:5-8

5 et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est 6 omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum 7 filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est 8 qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli

1 John 4:4

4 vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo

1 John 5:19

19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est

Revelation 12:9

9 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt

Revelation 20:2-3

2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille 3 et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore

Revelation 20:7-8

7 et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris 8 et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.