Job 9:15 Cross References - Vulgate

15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor

1 Kings 8:38-39

38 cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac 39 tu audies in caelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum

2 Chronicles 33:13

13 deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus

Job 5:8

8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum

Job 8:5

5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus

Job 10:2

2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices

Job 10:15

15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria

Job 22:27

27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes

Job 23:7

7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum

Job 34:31-32

31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo 32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam

Jeremiah 31:9

9 in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia factus sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est

Daniel 9:3

3 et posui faciem meam ad Dominum Deum rogare et deprecari in ieiuniis sacco et cinere

Daniel 9:18

18 inclina Deus meus aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem super quam invocatum est nomen tuum neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis

1 Corinthians 4:4

4 nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est

1 Peter 2:23

23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.