Job 36:6 Cross References - Vulgate

6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit

Exodus 22:22-24

22 viduae et pupillo non nocebitis 23 si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum 24 et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli

Job 5:15

15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem

Job 8:22

22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet

Job 21:7-9

7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis 8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum 9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos

Job 21:30

30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur

Job 29:12-17

12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor 13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum 14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo 15 oculus fui caeco et pes claudo 16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam 17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam

Psalms 9:12

12 quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum

Psalms 10:14-15

14 vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor 15 contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies

Psalms 55:23

23 tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

Psalms 72:4

4 descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram

Psalms 72:12-14

12 ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius 13 et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei 14 erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae

Psalms 82:1-4

1 canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat 2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper 3 iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite 4 salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate

Psalms 140:12

12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu

Proverbs 22:22-23

22 non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta 23 quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius

Isaiah 11:4

4 sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium

Jeremiah 12:1-2

1 iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt 2 plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum

2 Peter 2:9

9 novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.