Job 35:7 Cross References - Vulgate

7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet

1 Chronicles 29:14

14 quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi

Job 22:2-3

2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae 3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua

Psalms 16:2

2 humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te

Proverbs 9:12

12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum

Luke 17:10

10 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus

Romans 11:35

35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.