Job 34:27 Cross References - Vulgate

27 qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt

1 Samuel 15:11

11 paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte

Psalms 28:5

5 quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis

Psalms 107:43

43 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

Psalms 125:5

5 qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel

Proverbs 1:29-30

29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint 30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae

Isaiah 1:3

3 cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit

Isaiah 5:12

12 cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis

Zephaniah 1:6

6 et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum

Haggai 2:15-19

15 et nunc ponite corda vestra a die hac et supra antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini 16 cum accederetis ad acervum viginti modiorum et fierent decem intraretis ad torcular ut exprimeretis quinquaginta lagoenas et fiebant viginti 17 percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus 18 ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta iacta sunt templi Domini ponite super cor vestrum 19 numquid iam semen in germine est et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non floruit ex die ista benedicam

Luke 17:31-32

31 in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro 32 memores estote uxoris Loth

Acts 15:38

38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum

2 Timothy 4:10

10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam

Hebrews 10:39

39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.