Job 34:19 Cross References - Vulgate

19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi

Leviticus 19:15

15 non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo

Deuteronomy 10:17

17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera

2 Chronicles 19:7

7 sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum

Job 10:3

3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves

Job 12:19

19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat

Job 12:21

21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans

Job 13:8

8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini

Job 31:15

15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus

Job 36:19

19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine

Psalms 2:2-4

2 consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius 3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum 4 habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos

Psalms 49:6-7

6 qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt 7 fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo

Proverbs 14:31

31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis

Proverbs 22:2

2 dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus

Ecclesiastes 5:8

8 si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii

Isaiah 3:14

14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra

Acts 10:34

34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus

Romans 2:11

11 non est enim personarum acceptio apud Deum

Galatians 2:6

6 ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt

Ephesians 6:9

9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum

Colossians 3:25

25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio

Hebrews 12:28

28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia

James 2:5

5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se

1 Peter 1:17

17 et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.