Job 31:40 Cross References - Vulgate

40 pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob

Genesis 3:17-18

17 ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae 18 spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae

Psalms 72:20

20 mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei

Isaiah 7:23

23 et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt

Zephaniah 2:9

9 propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum reliquiae populi mei diripient illos residui gentis meae possidebunt eos

Malachi 1:3

3 Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.