Job 21:25 Cross References - Vulgate

25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus

2 Samuel 17:8

8 et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo

1 Kings 17:12

12 quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur

Job 3:20

20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt

Job 7:11

11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae

Job 9:18

18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus

Job 10:1

1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae

Job 20:23

23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum

Proverbs 14:10

10 cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus

Ecclesiastes 6:2

2 vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est

Isaiah 38:15-17

15 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae 16 Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me 17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea

Ezekiel 4:16-17

16 et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent 17 ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum et contabescant in iniquitatibus suis

Ezekiel 12:18

18 fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.