Job 20:11 Cross References - Vulgate

11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient

Job 13:26

26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae

Job 19:20

20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos

Job 21:26

26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos

Psalms 25:7

7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine

Proverbs 5:11-13

11 et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas 12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum 13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam

Proverbs 5:22-23

22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur 23 ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

Proverbs 14:32

32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua

Ezekiel 24:13

13 inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te

Ezekiel 32:27

27 et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium

John 8:21

21 dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire

John 8:24

24 dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro

Acts 1:25

25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.