Job 17:1 Cross References - Vulgate

1 spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum

Job 6:11

11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam

Job 17:13-14

13 si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum 14 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus

Job 19:17

17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei

Job 42:16

16 vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem

Psalms 88:3-5

3 quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit 4 reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus 5 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt

Isaiah 38:10-14

10 ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum 11 dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit 12 generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me 13 sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me 14 sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me

Isaiah 57:16

16 non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.