Jeremiah 7:33 Cross References - Vulgate

33 et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae et non erit qui abigat

Deuteronomy 28:26

26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat

Psalms 79:2-3

2 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt 3 usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus

Jeremiah 8:1-2

1 in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis 2 et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt

Jeremiah 9:22

22 loquere haec dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum metentis et non est qui colligat

Jeremiah 12:9

9 numquid avis discolor hereditas mea mihi numquid avis tincta per totum venite congregamini omnes bestiae terrae properate ad devorandum

Jeremiah 16:4

4 mortibus aegrotationum morientur non plangentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae

Jeremiah 19:7

7 et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae

Jeremiah 22:19

19 sepultura asini sepelietur putrefactus et proiectus extra portas Hierusalem

Jeremiah 25:33

33 et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius non plangentur et non colligentur neque sepelientur in sterquilinium super faciem terrae iacebunt

Jeremiah 34:20

20 et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus caeli et bestiis terrae

Ezekiel 39:4

4 super montes Israhel cades tu et omnia agmina tua et populi qui sunt tecum feris avibus omnique volatili et bestiis terrae dedi te devorandum

Ezekiel 39:18-20

18 carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis arietum agnorum et hircorum taurorumque altilium et pinguium omnium 19 et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis 20 et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti et de universis viris bellatoribus ait Dominus Deus

Revelation 19:17-18

17 et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei 18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.