Jeremiah 39:7 Cross References - Vulgate

7 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in Babylonem

Judges 16:21

21 quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt

2 Kings 25:7

7 filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem

Psalms 107:10-11

10 quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis 11 habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro

Psalms 119:8

8 praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis

Jeremiah 32:4-5

4 et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius cum ore illius et oculi eius oculos illius videbunt 5 et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum habebitis

Jeremiah 52:11

11 et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius

Ezekiel 12:13

13 et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morietur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.